MECHLINIA

MECHLINIA
MECHLINIA
Gallis Malines, pulchra ac nitida civitas, quasi cor et centrum Brabantiae obtinere dicitur. Bruxellâ, Lovaniô, et Antverpiâ quatuor milliaribus distat, situ et opere munita, incredibili aeris puritate gaudet. Habet aedes sacras quamplurimas, sed duas, quae longe ceteris antecellunt, Deiparae unam, et alteram D. Rumoldi ornatissimam, cum turri, quae et magnifica est, et altitudine spectabilis. Optimus est huius Rei publ. status, nam in eâ Princeps suum imperium, Optimates auctoritatem, populus suam vim, auctoritatemque retinet. Est hîc etiam armamentarium regium incredibilîmachinarum, tormentorum, armorum, et rerum ad bellum necessariarum copiâ instructum. Varia quoque opificum hic inveniuntur examina, a quibus aenea conficuntur tormenta, campanae, naves, panni, artificiosae picturae, et id genus alia, quae in varias orbis partes, maxime in Hispaniam, transprotantur. Iuxta S. Catharinae portam, qua Antverpiam itur, amplum monasterium est, muris instar oppidi cinctum, in quo aliquoties supra mille quadraginta sunt moniales. A. C. 1546. ex pulvere tormentario a sulgure incenso, multum labefactata Mechliniâ fuit, nunc vero restaurata, solitâ pulchritudine, et munditie claret. Lloydius. Ob quem splendorem et magnificentiam iactatum in Proverb. Mechlinia publchra, Antverpia dives, Bruxella nobilis: Lovanium sapiens, Gandavum amplum, Brugae veteres. Situ egregiô urbs, a fluvio Dyla interluitur, quô maris aestu augescente merces undique in urbem commode subvehuntur, quae commerciis proin prae multis aliis floret. In suburbio S. Alexii monasterium set Virginum ad 1600. e quo his exeundi, ambulandi, alios visendi, visentesque excipiendi, nubendi tandem libertas est. Fuit olim sub dominis peculiaribus, usque ad A. C. 1336. quô libera facta est. Postmodum ad Burgundos, hinc Austriacos pervenit, A. C. 1477. Sedes est Archiepiscopatus a Paulo IV. A. C. 1559. fundati: quemadmodum duodecim Canonicorum Collegium A. C. 1000. hîc Norgerus Leodiensis Episcopus fundavit: Senatus item regii, a Carolo Burgund. Duce A. C. 1473. instrituti, locus insuper Curiae Equitum aurei velleris. Capta est ab Alexandro Farnesio Parmensi Duce post Antverpiae expugnationem, A. C. 1585. Ceterum cives ab annuo tributo liberi sunt, ob fidelem operam Carolo Audaci, in obsidione Novesii, praestitam. Vide Guicc. descript. Belg. Iohan. Bapt. Gramaeum, Histor. de Malines. Valer. Andream Biblioth. Belg. Havensium, de erect, nov. Episcop. in Belgio. Thuanum et Grotium in Hist. etc. Item in voce Machlinia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Mechelen — Mechlin redirects here. For other uses, see Mechlin (disambiguation). For other uses, see Mechelen (disambiguation). Mechelen Mechelen City Hall …   Wikipedia

  • GERMANIA inferior proprie dicta a recentiorib. quae aliter Belgium — Gallis le Pais Bas, incolis Nederlant dicitur: et in ea sunt 17. provinciae. Eius pars Borealis seu trans Rhenum erat alias in Germania, pars autem Australis et cis Rhenum erat portio Galliae Belgicae; nunc a Germanis omnino separatur. Ex his… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Matthäus Brandis — (* Delitzsch; † nach 1512) war ein deutscher Buchdrucker, der in Lübeck und Dänemark wirkte. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke 2.1 in Lübeck 2.2 in Odense …   Deutsch Wikipedia

  • Mechelen — [mek′ə lən] city in NC Belgium, in Antwerp province: pop. 65,000 * * * ▪ Belgium (Flemish),   French  Malines        municipality, Antwerp province, north central Belgium. It lies along the Dijle River, a few miles north northeast of Brussels. St …   Universalium

  • Archdiocese of Mechline —     Mechlin     † Catholic Encyclopedia ► Mechlin     (Lat. MECHLINIA; Fr. MALINES; MECHLINIENSIS).     Archdiocese comprising the two Belgian provinces of Antwerp and Brabant. This diocese derives its present configuration from the French… …   Catholic encyclopedia

  • Heinrich von Mecheln — Heinrich Bate von Mecheln (auch: Henricus Bate / de Malines / Mechlinia / Henry Bate; * 24. März 1246; † nach 1310) war ein bedeutender Philosoph, Übersetzer und Astronom. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werk 3 Rezeption 4 …   Deutsch Wikipedia

  • Year books — These works were an important, if little known, part of early printing in England. However, the texts themselves are the work of unknown hands. It is thought that they were produced by law students, who took notes in the courts and organised them …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • BRABANTIA — regio maxima Belgii in ter Flaudriam ad Occidentem et Geldriam ad Ortum, cuius populi Ambivariti vereribus dicti a nonnullis putantur. In es Tungros et Grundios esse certum est. Urbes primariae sunt Bruxellae, sedes olim Duci (est enim Ducatûs… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MACHLINIA — urbs Belgii ampla et praeclara, Brabantiae metropolis, media inter Antverpiam, Lovanium, et Bruxellas. Meckelen et Malines. Ad Dylam fluv. Baudrando, in Brabantia inserta; sed tamen regiuncula adiacens, Machliniense dicta dominium, Belgii provinc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ding — 1. Acht Dinge bringen in die Wirthschaft Weh: Theater, Putzsucht, Ball und Thee, Cigarren, Pfeife, Bierglas und Kaffee. 2. Acht Dinge haben von Natur Feindschaft gegeneinander: der Bauer und der Wolf, Katze und Maus, Habicht und Taube, Storch und …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”